- PHILAE
- PHILAEoppid. Aegypti in Thebaide, an eadem cum Elephant bine? certe Arabibus et Aethiopibus Phil. est elephas, Bochart. Geogr. S. l. 4. c. 26. §. 3. Duplex vero Elpehantine, Thebaidis et Aethiopiae seu Philae, urbs in Δωδεκαχοινῶν regione, Plin. l. 6. c. 21. et l. 24. c. 17. Neque dissimiles fuerunt urbes vicinae, Paulo supra catatr actum sunt Philae, communis Aethiopum habitatia, structa isntar Elephantines, et magnitudine aequalis; templa habet Aegyptia, ubi Accipiter colitur Aethiopicus. Strabo l. 7. ubi et in via a Syene ad Philas ducente utrinque posita esse saxa spharica 12. pedes crassa, maioribus imposita, minoribus supposita, addit: quae Regum Elephantinorum et Magnatum forte monumenta fuêre. Quae loca, forsan et tempora, respexit Heliodorus Aethiopic l. 8. Philae, in quiens, urbs ad Nilum sita est paulo supra minores cataractas — Hanc olim Aegyptii profugi cum occupâssent et inhabitâssent, ambiguam fecerunt inter Aethiopes et Aegyptios: illis Aethiopiae fines ad cataractas promoventibus; his vero etiam Philas sibi vindicantibus, per profugorum suorum praeoccupationem quasi bastâ captas. Vide Marsham. Can. Chron. Sec. VII. Est et in fulaAegypti parva, aspera et undique praetupta. Ptol. Lucan. l. ult. v. 311.Rursus multifidas revocat piger alveus undas,Qua dirimunt Arabum populis Aegyptia ruraRegni claustra Philae. —— ——
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.